Cum autem haec fierent, custodes redierunt, nuntiantes principibus sacerdotum, quae facta fuerant. At illi pecunia copiosa corrupti, dixerunt: Nobis dormientibus furati sunt discipuli corpus Jesu. Et mansit hoc verbum apud Judaeos, usque in hodiernam diem.